propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum quod
locutus est ad nos et ad iudices nostros qui iudicaverunt in
Israhel et ad reges nostros et ad principes nostros et ad omnem
Israhel et Iuda
ut adduceret Dominus super nos mala magna quae non sunt
facta sub caelo quemadmodum facta sunt Hierusalem secundum quae
scripta sunt in lege Moysi
ut manducaret homo carnes filii sui et carnes filiae suae
et dedit illos sub manus regum omnium qui sunt in circuitu
nostro in inproperium et in desolationem et in omnibus populis
quo nos dispersit Dominus
et facti sumus subtus et non supra quia peccavimus Domino
Deo nostro non obaudiendo vocem ipsius
Domino Deo nostro iustitia nobis autem et patribus nostris
confusio faciei sicut dies haec
quae locutus est Dominus super nos omnia mala haec quae
evenerunt super nos
et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri ut
reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis
et vigilavit Dominus in malis et adduxit ea super nos quia
iustus est Dominus in omnibus operibus suis quae mandavit nobis
et non audivimus vocem ipsius ut iremus in praeceptis
Domini quae dedit ante faciem nostram
et nunc Domine Deus Israhel qui eduxisti plebem tuam de
terra Aegypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in
virtute tua magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen
sicut dies iste
peccavimus impie egimus inique gessimus Domine Deus noster
in omnibus iustitiis tuis
avertatur ira tua a nobis quia derelicti sumus pauci inter
gentes ubi dispersisti nos
exaudi Domine preces nostras et orationes nostras et educ
nos propter te et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum
qui nos abduxerunt
ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster et quia
nomen tuum invocatum est super Israhel et super genus ipsius
respice Domine de domo sancta tua in nos et inclina aurem
tuam et audi
aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in
inferno quorum spiritus acceptus est a visceribus suis dabunt
honorem et iustificationem Domino
sed anima quae tristis est super magnitudine et incedit
curva et infirmis et oculi deficientes et anima esuriens dat
tibi gloriam et iustitiam Domino
quia non secundum iustitias patrum nostrorum nos fundimus
misericordiam ante conspectum tuum Domine Deus noster
sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos sicut
locutus es in manus puerorum tuorum prophetarum dicens
sic dicit Dominus inclinate umerum vestrum et cervicem
vestram et opera facite regi Babylonis et sedebitis in terra
quam dedi patribus vestris
quod si autem non audieritis vocem Domini Dei vestri
operari regi Babyloniae defectionem faciam de civitatibus Iuda
et a foris Hierusalem
et auferam a vobis vocem iucunditatis et vocem gaudimonii
et vocem sponsi et vocem sponsae et erit omnis terra sine
vestigio ab inhabitantibus eam
et non audierunt vocem tuam ut operarentur regi Babyloniae
et statuisti verba tua quae locutus es in manibus puerorum
tuorum prophetarum ut proferrentur ossa regum nostrorum et ossa
patrum nostrorum de loco suo
et ecce sunt proiecta in calore solis et in gelu noctis et
mortui sunt in doloribus pessimis in fame et in gladio et in
emissione
et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso
sicut haec dies propter iniquitatem domus Israhel et domus Iuda
et fecisti in nobis Domine Deus noster secundum omnem
benignitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam
magnam
sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die qua
praecepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israhel
dicens si non obaudieritis vocem meam ambitio haec magna et
multa convertetur in minimo inter gentes quo ego dispergam
illos
quia scio quod me non audiet populus populus est enim dura
cervice et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suae
et scient quoniam ego sum Dominus Deus eorum et dabo eis
cor et audient aures
et laudabunt me in terra captivitatis suae et memores erunt
nominis mei
et avertent se a dorso suo duro et a malignitatibus suis
quia reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me
et revocabo illos in terram quam iuravi patribus illorum
Abraham et Isaac et Iacob et dominabuntur eius et multiplicabo
eos et non minorabuntur
et statuam illis testamentum alterum sempiternum ut sim
illis in Deum et ipsi erunt mihi in populum et non movebo
amplius populum meum filios Israhel a terra quam dedi illis